monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLV. <<<    

CAPUT XLVI [Rec. XXXI]. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 IBID.---Et parvulum occidit invidia.
2 [84. ] Invidus eo cui invidet, se minorem testatur.---Invidere enim non possumus, nisi eis quos nobis in aliquo meliores putamus. Parvulus ergo est qui livore occiditur, quia ipse sibi testimonium perhibet, quod ei minor sit cuius invidia torquetur. Hinc est quod hostis callidus primo homini invidendo subripuit, quia amissa beatitudine, minorem se immortalitati illius agnovit. Hinc est quod Cain ad perpetrandum fratricidium corruit [Genes. IV, 5-7]; quia despecto suo sacrificio, praelatum sibi infremuit, cuius Deus hostiam accepit: et quem meliorem se esse exhorruit, ne utcunque esset, amputavit. Hinc Esau ad persecutionem fratris exarsit [Genes. XXV, 34; XXVII, 41], quia primogenitorum benedictione perdita, quam tamen esu lenticulae ipse vendiderat, minorem se ei, quem nascendo praeibat, ingemuit. Hinc Ioseph fratres sui Ismaelitis transeuntibus vendiderunt [Genes. XXXVII, 27, 28], quia cognito revelationis mysterio, ne se melior fieret, eius provectibus obviare conati sunt. Hinc Saul David subditum, lanceam intorquendo, persequitur [I Reg. XVIII, 11], quia quem [Belvac., quia quem magis quotidie, etc.] magnis quotidie augeri virtutum successibus sensit, ultra se excrescere expavit. Parvulus itaque est qui invidia occiditur, quia nisi ipse inferior existeret, de bono alterius non doleret.
3 [Vet. XXXIV.] [ 85. ] In invidia serpens antiquus totum virus suum concutit ac vomit. Invidi descriptio.---Sed inter haec sciendum est quia quamvis per omne vitium quod perpetratur, humano cordi antiqui hostis virus infunditur, in hac tamen nequitia, tota sua viscera serpens concutit, et imprimendae malitiae pestem vomit. De quo nimirum scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum [Sap. II, 24]. Nam cum devictum cor livoris putredo corruperit, ipsa quoque exteriora indicant, quam graviter animum vesania instigat. Color quippe pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens accenditur, et membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor; cumque in latebris cordis crescens absconditur odium, dolore caeco [Ita Mss. Vindoc., Norman., Val. Cl., Germ. et plerique. In Editis Coc. et seq., dolore caeco tenebrat.] terebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil laetum de propriis libet, quia tabescentem mentem sua poena sauciat, quam felicitas torquet aliena; quantoque extranei operis in altum fabrica ducitur, tanto fundamentum mentis lividae profundius suffoditur; ut quo alii ad meliora properant, eo ipse [Sic legendum docent etiam nostri Mss., non, ut habetur in Editis, eo ipso deterius ruant, vel, ut in antiquioribus, eo ipsa res.] deterius ruat; qua ruina videlicet etiam illud destruitur, quod in aliis actibus perfecto opere surrexisse putabatur. Nam invidia cum mentem tabefecerit, cuncta quae invenerit bene gesta consumit. Unde bene per Salomonem dicitur: Vita carnium, sanitas cordis; putredo ossium invidia [Prov. XIV, 30]. Quid enim per carnes, nisi infirma quaedam ac tenera; et quid per ossa, nisi fortia acta signantur? Et plerumque contingit ut quidam cum vera cordis innocentia in nonnullis suis actibus infirmi videantur; quidam vero iam quaedam ante humanos oculos robusta exerceant, sed tamen erga aliorum bona, intus invidiae pestilentia tabescant. Bene ergo dicitur: Vita carnium, sanitas, cordis, quia si mentis innocentia custoditur, etiam si qua foris infirma sunt, quandoque roborantur. Et recte subditur: Putredo ossium invidia, quia per livoris vitium, ante Dei oculos pereunt etiam fortia acta virtutum. Ossa quippe per invidiam putrescere, est quaedam etiam robusta deperire.
4 [86. ] Invidiae imminutio et mors, inchoatus aut perfectus amor aeternitatis.---Sed cur haec de invidia dicimus, si non etiam qualiter eruatur intimemus? Difficile namque est ut hoc alteri non invideat, quod adipisci alter exoptat; quia quidquid temporale percipitur, tanto fit minus singulis, quanto dividitur in multis; et idcirco desiderantis mentem livor excruciat, quia hoc quod appetit, aut funditus alter accipiens adimit, aut a quantitate restringit. Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam haereditatem diligat, quam cohaeredum numerus non angustat; quae et omnibus una est, et singulis tota; quae tanto largior ostenditur, quanto ad hanc percipientium multitudo dilatatur. Imminutio ergo livoris est affectus surgens internae dulcedinis et plena mors est eius, perfectus amor aeternitatis. Nam cum mens ab eius rei appetitu retrahitur, quae accipientium numero partitur, tanto magis proximum diligit; quanto minus ex provectu illius sua damna pertimescit. Quae si perfecte in amore coelestis patriae rapitur, plene etiam in proximi dilectione sine omni invidia solidatur; quia cum nulla terrena desiderat, nihil est quod eius erga proximum charitati contradicat. Quae nimirum charitas quid est aliud quam oculus mentis; qui si terreni amoris pulvere tangitur, ab internae lucis mox intuitu laesus reverberatur? Quia autem parvulus est qui terrena diligit, magnus qui aeterna concupiscit, potest etiam sic non inconvenienter intelligi: Parvulum occidit invidia, quoniam huius pestis languore non moritur, nisi qui adhuc in desideriis infirmatur.



Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 5, XLV. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 46